CINDALOPAECTAE

CINDALOPAECTAE
CINDALOPAECTAE
Graece Κινδαλοπαῖκται, vel Κυνδαλοπαῖςται, ut habet Hesychius; dicebantur, qui ludebant ludum Κυνδαλασμὸν seu Κινδαλισμὸν, graecis veterib, dictum, quem Pollux describit, l. 9. c. 7. Κυνδάλη enim vel Κινδάλη Dorice palus dicebatur. Ludus igitur erat, palum eminus iaculando, ita adtemperare missum, ut summô capite rectus in terra humectata ac mollita sisteret, eumque sic depactum aliô subinde missô palô evertere. In quo certamine vincebat, ut par est, qui palum suum rectius defixerat, et citius defixum everterat, paucioribus missis paxillis vel unius paucioribus iactibus. Nec enim licuit semper primô iactu finem consequi optatum; Et forsan hic est κόνταξ ἄνδ πορπῆς, apud Photium in Nomocanone: Nam κόνταξ est parvus contus, qui, cum sine ferro est, pali instar habet. Sed de hoc infra. Paxillos vero seu clavos, a Comicis κινδάλους appellari, notat Pollox, l. 10. λ᾿ςτέον, ὅτι καὶ Κινδάλους τοὺς ἥλους ὀνομάζουσι, Salmas. ad Solin. p. 1032. et 1078.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • PALUS — I. PALUS a lacu eo tantum differt, quod aliquando exsiccatur, sicuti Pontinae in Latio contigit; lacus vero numquam, Ferrar. Sed paludes Pontinae non sunt exsiccatae, Baudrand. Nomina paludum apud veteres famosiorum: Acherusia, vulgo Lago di… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAXILLORUM Lusus — vide supra Cindalopaectae et Cyndalismus: uti de excaecationeper paxillos, ubi de Excaecandi more …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”